라틴어 문장 검색

Nec me fefellit vel longi temporis prolatione cruciavit deae potentis benignitas salutaris, sed noctis obscurae non obscuris imperiis evidenter monuit advenisse diem mihi semper opta-bilem, quo me maximi voti compertiret, quantoque sumptu deberem procurare supplicamentis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:2)
Nec diu res in ambiguo stetit:
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:4)
nulli vestrum reor ambiguum
(ARCHIPOETA, I5)
Si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur;
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:9)
Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egreditur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri vel locis corporalibus contineri.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 1:6)
Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 13:2)
"Homines tenues, obscuro loco nati, navigant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 3:1)
Hoc idem Favorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis benivoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum viam sibi ad utriusque concordiam muniant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 6:1)
Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:1)
VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicuntur ambiguae crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 2:1)
Id tam obscure atque praecise et tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his enarravit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 8:1)
feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 12:2)
Quaeris, inquit, rem minime obscuram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 8:1)
propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti vescum, vemens et vegrande, de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 11:2)
Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION