라틴어 문장 검색

Nam propria observatio est in Herculis sacris epulari sedentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:3)
Hanc quoque observationem eius non convenit praeterire.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 8:1)
in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:2)
Vides easdem observationes, gentem et inmanem:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 6:3)
Post haec cum paulisper Eusebius quievisset, omnes inter se consono murmure Virgilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens observatio rhetoricae artis ostenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 1:1)
Sed Maro vester anxietatem huius observationis omisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 7:1)
Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 31:1)
Probo, Symmache, propositum tuum quo philosophiam ea quam maximam putas observatione veneraris, ut tantum intra suum penetral aestimes adorandam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:2)
Ergo prima eius observatio erit aestimare convivas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:4)
poetae vita, titulus operis, qualitas carminis, scribentis intentio, numerus librorum, ordo librorum, explanatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr2)
sola superest explanatio, quae in sequenti expositione probabitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr53)
eadem et in diversis generibus est observatio, ut magis vicino, sive masculinum sit sive femininum respondeamus, ut puta 'vir et mulier magna ad me venit'. si autem plurali numero velimus uti, ad masculinum transeamus necesse est, ut 'vir et mulier magni ad me venerunt'. sane 'fuit' pro fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 177)
et haec observatio diligenter custodiri debet, licet eam auctores metri causa plerumque corrumpant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1182)
maioribus caelestibus, propter sideris cursum, cuius fuit explanatio per Creusam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3745)
in religione in observatione perpetua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4092)

SEARCH

MENU NAVIGATION