라틴어 문장 검색

Hoc enim eo rem ducit, ut plebs regni sit humilis et abiecta, et nihil aliud fere quam nobilium mancipia et operarii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:3)
Verum mancipiorum usus post legem Christianam receptam maxime ex parte abiit in desuetudinem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:6)
Gloriosi prudentibus derisui sunt, stultis admirationi, parasitis praedae et escae, sibiipsis et gloriae vanae mancipia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:39)
Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장10)
et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장7)
Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장53)
Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장6)
Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장9)
Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장62)
et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장16)
animum advertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi;
(카이사르, 아프리카 전기 26:8)
Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsum militem et arma nec vas nec mancipium neque ullam rem quae usu militi esse consuevit in naves imponi pateretur.
(카이사르, 아프리카 전기 47:4)
Idem hoc fit a principibus Hispaniae, quos evocaverant et secum in castris habebant obsidum loco.
(카이사르, 내란기, 1권 74:9)
Ubi id a Caesare negatum et, palam si colloqui vellent, concessum est, datur obsidis loco Caesari filius Afranii.
(카이사르, 내란기, 1권 84:2)
Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non. Ian.
(카이사르, 내란기, 3권 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION