라틴어 문장 검색

Idque ut intelligant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes perducat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 6:2)
patris iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito ne cunctaretur Agrippam morte adficere quandoque ipse supremum diem explevisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장3)
Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro viam patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장8)
Germanicus superiorem ad exercitum profectus secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장5)
simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장5)
diu cunctatus aspernantem uxorem, cum se divo Augusto ortam neque degenerem ad pericula testaretur, postremo uterum eius et communem filium multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장5)
sed iuvenis conscientia cunctabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장4)
haud cunctatus est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per invidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장13)
Rhescuporis inter metum et iram cunctatus maluit patrati quam incepti facinoris reus esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장2)
nec obstitit falsis Tiberius donec tempore ac spatio vanescerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장14)
' ingens ad ea clamor et circumfudit eques frontemque pedites invasere, nec cunctatum apud latera.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장6)
quo minus senatu pelleretur non obstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장12)
Ac forte habita per illos dies de Votieno Montano, celebris ingenii viro, cognitio cunctantem iam Tiberium perpulit ut vitandos crederet patrum coetus vocesque quae plerumque verae et graves coram ingerebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장1)
etiam de Claudio agitanti, quod is composita aetate bonarum artium cupiens erat, imminuta mens eius obstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장2)
neque cunctatur quin proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus dominationem eius abnuentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION