라틴어 문장 검색

Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장7)
sic hostes punire solent, haec praemia solvunt excidiis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:135)
non ita Romanum fati violentia nomen opprimit, ut vestros nequeat punire tumultus parte sui.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:145)
dis proximus ille, quem ratio, non ira movet, qui facta rependens consilio punire potest.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:120)
nec limina virgo linquere nec virides audebat visere saltus praeceptis obstricta tuis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:121)
nam munere carior omni obstringit sua quemque salus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:262)
acie nec iam pulsare rebelles, sed vinclis punire licet;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:124)
quos praeficit ipse regendis rebus, ad arbitrium plebis patrumque reducit conceditque libens, meritis seu praemia poscant seu punire velint.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:65)
Id contingere poterit, si maluerit custodire subiectos, ne peccent, quam neglegentia sua committere, ut puniat delinquentes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 10:2)
Alii viminibus obstringunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:2)
Manifestum remedium est proximam clunibus partem caudae vinculo vehementer obstringere, vinique sextarium cum olei hemina faucibus infundere atque ita citatum per mille et quingentos passus agere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:3)
et hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non excessurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장7)
Supplices ad haec et vera exprobrari fatentes orabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장1)
sic Sugambros in deditionem acceptos, sic Suebos regemque Maroboduum pace obstrictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장9)
ut valida divo Augusto in rem publicam fortuna ita domi improspera fuit ob impudicitiam filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte aut fuga punivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION