라틴어 문장 검색

postmodo quod mi obsit clare certumque locuto luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.16)
sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 55:1)
quod in tempore mali fuit, obsit, quod in causa boni , prosit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:4)
non enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 135:2)
Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:7)
quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas eius lacerat ?
(세네카, 행복론, Liber VII 107:1)
Si marmora et vestes desideraverit, nihil oberit cuiquam id, quo luxuria eius in- struitur ;
(세네카, 행복론, Liber VII 107:3)
Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 144:1)
aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:2)
Saepe vindicta obfuit.
(세네카, Hercules Furens 17:39)
Saepe vel lingua magis regi atque regno muta libertas obest.
(세네카, 오이디푸스 7:12)
nullius obest tenuitati debilitatique, si te expetere non possit, nam praevenis manibus illum, qui non valuerit ad te pedibus pervenire, transit in alienas provincias vigilantia tua et in hoc curae tuae latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 2:1)
Fortuna obesse nulli contenta est semel.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 183)
Malus etsi obesse non pote, tamen cogitat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 347)
Qui obesse, cum potest, non vult, prodest tibi.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 69)

SEARCH

MENU NAVIGATION