라틴어 문장 검색

Nam quid tu hic agas, Ubi si quid bene praecipias nemo obtemperet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3172)
nam mihi iam minus minusque obtemperat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 3105)
Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 5124)
nam tibi quo die portus Alexandrea supplex et vacuam patefecit aulam, Fortuna lustro prospera tertio belli secundos reddidit exitus laudemque et optatum peractis imperiis decus adrogavit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 145)
honoratum si forte reponis Achillem, inpiger, iracundus, inexorabilis, acer iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:14)
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, chartis pretium quotus arroget annus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 110)
nec sibi coenarum quivis temere arroget artem, non prius exacta tenui ratione saporum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.25)
nomen tamen sibi insolentissimum arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur, quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicae clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 15:3)
Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장44)
Quemadmodum rationi nullum animal optemperat, non ferum, non domesticum et mite, natura enim illorum est surda suadenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:3)
Hoc incolumi cetera manent in officio, parent, optemperant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:4)
quamquam mihi nimis arrogo iudicium meum conterens tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 2:1)
quae cuncta praemissa, domine frater, huc tendunt, ut tibi probem neque animo vacasse me multum neque corpore neque tempore, cum 2 postulatis obtemperavi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 4:1)
Quorum petitioni festinus obtemperat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.4)
Qui cum iussis pontificalibus obtemperantes memoratum opus adgredi coepissent, iamque aliquantulum itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cuius ne linguam quidem nossent, adire cogitabant, et hoc esse tutius communi consilio decernebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION