라틴어 문장 검색

homo obtemperat regenerationis mysterio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:54)
Renes autem tanquam suburbia cupidinariis voluptatibus [0444D] partem corporis largiuntur extremam, quae magnanimitatis imperio obviare non audentes, ejus obtemperant voluntati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:60)
voluptas obtemperantis usurpat imaginem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:63)
Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:11)
Imperantis igitur imperio ego obtemperans, [0454A] operando quasi varia rerum sigillans cognata ad exemplaris rei imaginem exempli exemplans effigiem, ex conformibus conformando conformia, singularum rerum reddidi vultus sigillatos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:18)
sed si munus antonomastice videatur laudum tympana postulare, adulationis poeta stylo commendationis turget altiloquo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:11)
Illic Thersites turpitudinis pannositate vestitus, peritioris fabricae solertiam postulabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:21)
Mutua gratulatione expletionis termino consummata, Genius induxit silentium, manu postulante silentia, consequenter vero in hanc locutionis formam suae vocis monetavit materiam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:1)
Princeps enim idem frater meus, dux Godefridus, regni magni et primi imperatoris Romanorum Augusti haereditario jure suorum autecessorum nobilium, ab [0443A] omni honoratur exercitu, cujus voci et consiliis ad omnia magni parvique obtemperare non desinunt, cum caput et dominus ab omnibus sit electus et constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:4)
Boemundus ergo videns se auxilio destitutum, viresque suas nimium attenuatas, et quod fideles Christi ac principes bello et vi armorum eum amovere conspirassent, vespere coelos terrasque obumbrante, ab obsidione murorum procul cum omni manu sua secessit, et confratrum voluntati, nescio amore an timore, nolens volensque, obtemperavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:7)
Deum igitur invoca, toto affectu ab eo postula, ut ori tuo frenum inponat,linguamque tuam et spiritum tuum taliter compescat et domet, quod tuamloquelam ad eius servitium sanctum valeas exercere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 27:2)
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibushabundanter, et non improperat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 41:1)
Postulet autem in fide nichilhesitans:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 41:3)
Est dandumaliquid cum tempus postulat res aut res.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:16)
Omnino autem ab iniuria amici taliter obtemperes, ut eius amornullatenus minuatur, et non solum ab iniurie [!
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 128:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION