라틴어 문장 검색

' Lepidum is amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 3:3)
ut enim [urbanis] admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:2)
quam rationem pari virtute animo fide P. Sestius secutus pro mea salute, pro vestra auctoritate, pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam vim, nullos impetus, nullum vitae discrimen vitandum umquam putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 2:1)
duae partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspicionem caedis putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:1)
alter fuit propugnator mearum fortunarum et defensor adsiduus, summa virtute et pietate, C. Piso gener, qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:1)
erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 3:1)
quas inimicitias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 3:2)
nemo nostrum est, Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 3:1)
inimicitias tibi fuisse cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 2:3)
non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장1)
ego inimicitias potentium pro te appetivi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:2)
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:1)
nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:3)
in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam videri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 2:4)
semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION