라틴어 문장 검색

minima est duabus brevibus offensio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 291:3)
Ut querulos difficilesque faciunt diutini morbi et ad minimam rabidos offensionem, ita ebrietates continuae efferant animos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:3)
Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 24:9)
magni autem animi proprium est placidum esse tranquillumque et iniurias atque offensiones superne despicere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 29:2)
quo- cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:4)
adeo autem ad offensiones rerum hominumque non contrahitur, ut ipsa illi iniuria usui sit, per quam experimentum sui capit et virtutem temptat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 49:4)
Magni animi est proprium esse tranquillum, iniurias atque offensiones semper despicere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M8)
non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani - adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur, - monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 438:2)
quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 600:2)
maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 624:1)
ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates publicas privatasque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 754:1)
differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae, apparebatque veri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 153:2)
alterius, obtrectationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 596:1)
"Et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 646:1)
vicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 271:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION