라틴어 문장 검색

"nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis, arma quoque pignori sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:21)
Igitur Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 23:1)
Multi jam militia functi, colonique, honoris gratia, ei obviam procedebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.63)
cives, enim, quocunque iret, ei obviam, honoris causa, progredi studebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.24)
Legimus Aaron pontificem isse obviam furentibus flammis et accenso turibulo Dei iram cohibuisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:7)
Quos cum aspexisset obviamque processisset ac perblande salutavisset, conversus ad Furium Albinum, qui tum forte cum Avieno aderat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 16:1)
Ibi satelles regius ei obviam venit, Pompeii caput offerens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권51)
ducebatque diem quia Lucifer lucis est praevius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8021)
procurrentibus praeminentibus, et obiectis et velut obviam venientibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2041)
si filius familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem in urbem infertur cereis facibusque praelucentibus, ad cuius exsequias nemo rogabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 14312)
occurrit dictis orationi eius verbis obviam venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6251)
Plautus in Captivis "nec his sycophantiis nec fucis ullum mantelum obviam est". Lucilius autem mantela dicit mappas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3763)
quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat princeps nuntiavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:5)
Iuniis eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:2)
iam cum se ille septimo die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION