라틴어 문장 검색

primo calcabitur Atlas occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:220)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
geminum caeli sibi vindicat axem et nullum vult esse parem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:76)
adeo felicior axis Hesperius, meruit qui te rectore teneri?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:157)
dubio tibi pendula rupes inmineat lapsu, volucer te torqueat axis, te refugi fallant latices atque ore natanti arescat decepta sitis, dapibusque relictis in tua mansurus migret praecordia vultur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:296)
at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe, tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes, tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo clarior et doctae spirant praesagia rupes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:10)
dubius toto quaerebat ab axe dignum coniugio generum thalamisque Serenae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:42)
Post domitas Arctos alio prorupit ab axe tempestas et, ne qua tuis intacta tropaeis pars foret, Australi sonuit tuba.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:130)
at Stilicho non divitias aurique relictum pondus, sed geminos axes tantumque reservat depositum teneris, quantum sol igneus ambit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:24)
talis ab Histro vel Scythico victor rediens Gradivus ab axe deposito mitis clipeo candentibus urbem ingreditur trabeatus equis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:194)
haec est exiguis quae finibus orta tetendit in geminos axes parvaque a sede profecta dispersit cum sole manus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:73)
Siderum ortus et occasus memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera incohet laboremque frustretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 22:2)
propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:3)
Tum sola maxime utramque patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 4:1)
cuius quam regionem spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION