라틴어 문장 검색

Si cui in animo est negotium aliquod destruere quod alius fortasse quispiam dextre et cum effectu propositurus fuisset, ipse se erga negotium bene affectum simulet, atque ipse rem proponat, sed eo modo ut successum eius disturbet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 5:2)
Ut verbo dicamus, nec mercator aliquis obaeratus, nec decoctor rei familiaris occultus tot artificiis se muniet ad divitias simulandas, quot homines isti, vera prudentia destitui, utuntur ad prudentiae suae opinionem tuendam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:21)
Certe Tiberius in epistola quadam ad eium ita scribit, haec pro amicitia nostra non occultavi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:10)
Natura occultatur saepenumero, interdum vincitur, raro extinguitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:2)
Petitiones sedulo occultare non modicum prodest ad obtinendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:12)
Sunt contra morem, simulant qui pacis amorem, Rebus cepta malis cum sit dilectio talis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:3)
Spernite, lectores, tales simulantis amores, Pollicitis oris, quamuis uideantur amoris, Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:23)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
Gallus adhortantis prece uictus et hoc simulantis, Non metuenda ratus patris, iacit oris hyatus, Lumina claudendo, ueluti solet ipse canendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:6)
Putaverunt enim solito eos more percussos cedere; qui fugam simulaverunt, ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
(불가타 성경, 판관기, 20장32)
Cum fatuis consilium non habeas; non enim poterunt occultare secretum tuum.
(불가타 성경, 집회서, 8장20)
et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장37)
At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장30)
Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:9)
Quo simulatque captivus cum pervenisset litterasque, ut erat mandatum, Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille, 'Unde' inquit 'istas?
(카이사르, 아프리카 전기 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION