라틴어 문장 검색

plurimos manu sua comminus eminusque vulneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit, quia qui in turribus portae erant sustinebant tela, ne in permixtos suos conicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 270:1)
nam praetor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, alia infestam oram navibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiamque a Macedonibus vastari, nec Aetolos ad tria simul diversa bella occursantes sufficere, convocato concilio Aetoliae principes quid agendum esset consuluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 87:2)
hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas quibus eminus utitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 269:1)
Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas occursantibus et latentibus interdum per cavas valles prodebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 498:2)
ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 722:1)
nam ita me occursant multae:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2149)
quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 250)
occursare capro ordo 'occursare capro caveto'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 251)
Est enim circulus posito quodam puncto et alio eminus defixo illius puncti, qui eminus fixus est, aequaliter distans a primo puncto circumductio et ad eundem locum reversio, unde moveri coeperat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION