라틴어 문장 검색

quidam militum iuxta rogum interfecere se, non noxa neque ob metum, sed aemulatione decoris et caritate principis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장13)
et Valerium Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam segniter laturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장5)
inrisere plerique impudentiam aemulationis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장10)
simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장6)
nobis super insitam levitatem et prodito Galba vilem mox fidem aemulatione etiam invidiaque, ne ab aliis apud Vitellium anteirentur, pervertisse ipsum Vitellium videntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장2)
ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장6)
ille infensus Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장7)
a quibus municipia coloniaeque impulsae, praecipuo Puteolanorum in Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem aemulationem bellis civilibus miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장4)
erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장2)
sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장2)
unde, quamquam manente in speciem concordia, offensarum operta metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장4)
ferebant plerique etiam paci consultum dirempta aemulatione inter duos, quorum alter se fratrem imperatoris, alter consortem imperii cogitaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장9)
isque praecipuus illi dies magnae offensae initium et magnae gloriae fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장14)
sed civitas rimandis offensis sagax verterat se transtuleratque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장3)
deterruit plerosque provinciarum aemulatio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION