라틴어 문장 검색

quid est enim cur deos ab hominibus colendos dicas, cum dei non modo homines non colant sed omnino nihil curent nihil agant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 115:5)
qui non modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivit, propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 3:3)
Sed incassum, inquies, laboramus, si id aperire quaerimus, aut quod jam per alios est apertum, ut nostro ulterius labore opus non sit, aut omnino aperiri non potest, ut illud videlicet ineffabile Trinitatis mysterium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:4)
Cum itaque scandala, quae bonum est fieri, disturbare opportune non possit, aut omnino etiam non possit, qui nihil contra rationem potest, profecto nullatenus consentire peccatis dicendus est.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:31)
Haec ergo vir sapiens tolerare et exanclare potest, non admittere omnino in sensum sui non potest;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 11:3)
Ad quas ipsas consultationes superioribus libris satis multa praecepta sunt, ex quibus perspici possit, quid sit propter turpitudinen fugiendum, quid sit, quod idcirco fugiendum non sit, quod omnino turpe non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 40:2)
omnino sequitur ut non recipiatur aliqua natura pro vera forma, nisi perpetuo decrescat quando natura ipsa decrescit, et similiter perpetuo augeatur quando natura ipsa augetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:5)
Harum omnium rerum facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen integra, quo omnino Caesar adire non poterat.
(카이사르, 내란기, 1권 49:4)
illud in his igitur rebus meminisse decebit, non ex omnibus omnino, quaecumque creant res sensilia, extemplo me gigni dicere sensus, sed magni referre ea primum quantula constent, sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, motibus ordinibus posituris denique quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:3)
quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque artifex, sed quasi unus ex togatorum numero atque ex forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar non ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem vestrum incidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 111:2)
Neque haec in eam sententiam disputo, ut homines adulescentis, si quid naturale forte non habeant, omnino a dicendi studio deterream:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 117:1)
tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 2:3)
sed abest etiam ἐνθουσιασμόσ, non enim sumus omnino sine cura venientis anni, etsi sumus sine timore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 5:2)
denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 1:6)
docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION