-
Deus omnipotens praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis atque carissime fili.
- (아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 3:6)
-
Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos, vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros.
- (아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 5:3)
-
Est quiddam invisibile, ex quo creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi.
- (아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:1)
-
Gaudii, ob immensos et manifestos Dei omnipotentis favores qui eum gladio regio cinxerat, eidemque gladio contra hostes suos universos semper adfuit, seque tot probis et fidelibus servis et subditis beavit qui nunquam destiterunt fidelibus consiliis, prompta obedientia, et animosa defensione eum prosequi;
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 21:4)
-
Quodque etiam antequam ingressus esset homagium fecisset Deo e fastigio turris per patrem patratum proclamando se recogonoscere et confitere regnum illud se recuperasse auxilio omnipotentis Dei, et gloriosae viriginis, et beati apostoli Iacobi, et sancti patris Innocentii Octavi, egregiam sibi insuper operam praestantibus praelatis, nobilibus, et populis suis.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 14:4)
-
Utinam tandem ducissa ista gustare sibi in animum induceret gaudia quae Deus omnipotens manu benigna ei porrigit, intuendo neptem suam tanto in honore regnantem et tam numerosa sobole regia beatam, quam (si ei placeret) possit illa pro propria ducere.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:23)
-
Verum Deus omnipotens omniaque disponens, qui leonum ora obturavit parvumque Ioam conservavit a tyrannide Athaliae cum regis liberos neci mandasset, atque etiam Isaacum liberavit in ipso temporis ariticulo in quo manus ad eum iugulandum extensa est, fratrem iuniorem conservavit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:11)
-
19. "Placuit Deo omnipotenti (qui potentes de solio eorum deiicit et humiles attolit, neque spes iustorum in exitu perire sinit) nobis tandem benigne indulsisse ut armatos nos, subiditis nostris Angliae ostenderemus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 19:1)
-
21. "Nos in memoriam revocantes praemissa, necnon immania et execrabilia malefica assidue perpetrata per hostem istum nostrum capitalem eiusque complices violando libertates et immunitates sanctae nostrae matris ecclesiae sub praetextibus mundanis et quae hominem mere animalem sapiunt, non sine summa omnipotentis Dei indignatione, cui accedunt multiplices proditiones, infanda murdra, homicidia, latrocinia, concussiones, extortiones, perpetuae populi expilationes per decimas, tributa, tallagia, benevolentias, et alias a lege prohibitas impositiones et graves exactiones, cum multis aliis factis odiosis quae ruinam et desolationem regno in propinquo minantur, gratia divini fulti atque ope et auxilio illustrium procerum regii nostri sanguinis, adhibitis etiam aliorum hominum prudentium consiliis, providebimus in posterum atque ut rempublicam ordinabimus, ut merces regni nostri nativae maximo cum lucro impendantur, commercia regni cum partibus exteris ita administrentur, ut in maius emolumentum cedant subditis nostris, et omnes illae (quas recensuimus) decimae, tributa, tallagia, benevolentiae, impositiones, et graves exactiones penitus aboleantur et in desuetudinem veniant, neque unquam posthac resuscitentur, nisi in allis casibus in quibus inclyti progenitores nostri reges Angliae ab antiquo subsidia et collationes subditorum et fidorum ligeorum recipere consueverunt.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 21:1)
-
24. "Postremo omnibus notum facimus Deumque omnipotentem testamur, cum Deus cor charissimi consanguinei nostri regis Scotiae excitaverit quo huic caussae nostrae iustissimae in propria persona sua adesset, hoc ab eo factum esse absque alio pacto et promissio, aut etiam postulato, in praeiudicium coronae aut subditorum nostorum, sed contra, fida data ex parte dicti consanguinei nostri se, quandocunquem nos invenerit satis virium habere ad hostem nostrum debellandum (quod speramus brevi futurum) confestim pacifice in regnum suum reversurum, gloria tantum tam egregii incoepti contentum, uno cum vero et fido nostro amore et amicitia.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 24:1)
-
Verum rex intulit Dei omnipotentis proprium esse ut idolis vexaretur, ideoque illud nullum ex amicis suis male habere debere, quodque ipse pro sua parte ea semper despexisset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:12)
-
adeo ut rerum invisibilium exigua aut nulla sit observatio.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:4)
-
quae latentes et invisibiles corporum minutias, et occultos schematismos et motus (aucta insigniter specierum magnitudine) demonstrant;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:2)
-
quale perspicillum si vidisset Democritus, exiluisset forte, et modum videndi atomum (quem ille invisibilem omnino affirmavit) inventum fuisse putasset.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:11)
-
Omne enim tangibile apud nos continet spiritum invisibilem et intactilem, eique obducitur atque eum quasi vestit.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:2)