라틴어 문장 검색

genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:2)
Ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis consurgunt mensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:3)
atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam tractos versisque viarum indiciis raptos saxo occultabat opaco:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:12)
Galli per dumos aderant arcemque tenebant, defensi tenebris et dono noctis opacae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:10)
Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat eventus belli varios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae passus terraque marique.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:7)
" Fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:7)
Vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:4)
Fortunate senex, hic, inter flumina nota et fontis sacros, frigus captabis opacum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS36)
Urit enim lini campum seges, urit avenae, urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:3)
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, inferias Orphei Lethaea papavera mittes et nigram mactabis ovem lucumque revises:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:12)
nulla decempedis metata privatis opacam porticus excipiebat arcton nec fortuitum spernere caespitem leges sinebant, oppida publico sumptu iubentes et deorum templa novo decorare saxo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 155)
magnum illa terrorem intulerat Iovi fidens iuventus horrida bracchiis fratresque tendentes opaco Pelion inposuisse Olympo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 412)
infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Pirithoo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 711)
Continui montes, ni dissocientur opaca valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol, laevum discedens curru fugiente vaporet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 162)

SEARCH

MENU NAVIGATION