라틴어 문장 검색

Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus normam disciplinae regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad faciendum monasterium uel ecclesiam, prius orationibus ac ieiuniis Domino consecrent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:7)
ipsa quoque postmodum per gentem Anglorum in eis, quae minus habuerat, ad perfectam uiuendi normam perueniret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:3)
Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 614:2)
urbem quoque omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 103:1)
Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter volgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum usuum causae ferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 270:1)
quin opificum quoque volgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 287:1)
urbi frequentandae incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 228:1)
opifices ad duo milia hominum erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 659:1)
et armorum adfatim erat, et captorum Carthagine et quae post captam fecerat tanto opificum numero incluso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 272:1)
non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2277)
et primum ex euthygrammis circini tradit usum , e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones normarumque et librationum et linearum directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장20)
nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장13)
cum autem, uti supra scriptum est, in fronte inclinata fuerint, tunc in aspectu videbuntur esse ad perpendiculum et normam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장64)
secundum eam canaliculi ad normae cacumen inprimantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장25)
Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur, postea autem supra, trullissatione subarescente, deformentur directiones harenati, uti longitudines ad regulam et ad lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION