라틴어 문장 검색

quocirca vivite fortes fortiaque adversis opponite pectora rebus.'
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장77)
Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:3)
- causam opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias inpedire.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:10)
Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:4)
Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:1)
nullus alius credere veritati, solus pater defensionem suam callide opponere, ne
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 13:7)
Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:4)
"felicia tempora, quae te moribus opponunt."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II24)
"iam pater es, dedimus quod famae opponere possis, iura parentis habes, propter me scribens heres, legatum omne capis nec non et dulce caducum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX43)
opposuit natura Alpemque nivemque:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X63)
— Per undas Ausa sequi et profugis toto me opponere ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:2)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)
Primus in oblicum sonipes opponitur amnem, Excepturus aquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:37)
Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar, Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti Opposuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:15)
Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto Opposuit natura mari, flatusque removit, Ut tremulo starent contentae fune carinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION