라틴어 문장 검색

Ac primo, antequam audisset comitem Lincolniae e Flandria in Hiberniam profectum, coniiciebat fore ut a duabus simul regni partibus oppugnaretur, videlicet ad orientalem Angliae plagam facta invasione a copiis e Flandria, atque ad occidentalem plagam versus septentrionem a copiis ex Hibernia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:30)
Exercitus eius iam Nantesiam oppugnat, et arcta obsidione premit, principalem scilicet (si minus caeremoniae et praeeminentia, at certe robore et opulentia) eius ducatus urbem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:2)
Nam in distributione tribunalium regni (excepta curia suprema parlamenti) in qua curia banci regis criminibus quae contra coronam committuntur, curia banci communis litibus civilibus, curia scaccarii caussis quae ad reditus et proventus regis spectant, et curia cancellariae caussis quae mitigationem rigoris iuris, ex arbitrio boni viri, ad exemplum iuris praetorii merentur, politice admodum assignatae sunt, semper tamen reservata est magna et praeeminens iurisdictio consilio sanctiori regis in caussis quae vel exemplo vel consequentia regni statum publicum oppugnare et convellere possent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:3)
Adeo ut summa expeditionum utrinque nihil aliud esset quam castrum captum et castrum oppugnatum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:11)
Itaque animos sumentes processerunt et Exoniam obsidione cinxerunt, urbem in illis partibus tam munitionibus quam opulentia florentissimam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:14)
At pravae demonstrationes, idolorum veluti munitiones quaedam sunt et praesidia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:1)
inventum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quaeque maximae ex longo intervallo concuti et dejici possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:2)
moenia et munitiones urbium et oppidorum;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:12)
Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.
(불가타 성경, 호세아서, 10장14)
et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas.
(불가타 성경, 미카서, 5장10)
Ascendit, qui dispergat, contra te. " Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장2)
Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis.
(불가타 성경, 나훔서, 3장12)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장10)
Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION