라틴어 문장 검색

Metellum enim multi filii filiae nepotes neptes in rogum inposuerunt, Priamum tanta progenie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis manus interemit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:4)
illa suspicio intolerabili dolore cruciat, si opinamur eos quibus orbati sumus esse cum aliquo sensu in is malis quibus volgo opinantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:7)
Corque meum penitus turgescit tristibus iris, Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:9)
tu te, Thyesta, damnabis orbabisque luce propter vim sceleris alieni?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:6)
Annuli Globo orbati maximus inclinationis angulus est ubi Nodi sunt in Syzygiis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 72:10)
Iam Phasidos unda orbata est avibus, mutoque in litore tantum solae desertis adspirant frondibus aurae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:18)
. . | Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque [hac] vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:13)
Angor infantium sorte, quae sunt parentibus statim et dum nascuntur orbatae, angor optimorum maritorum, angor etiam meo nomine.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 2:3)
Incidit sermo de Catullo Messalino, qui luminibus orbatus ingenio saevo mala caecitatis addiderat:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 5:1)
Tu, cum feminei possint cessare labores, Lanificam revocas ad sua pensa manum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1318)
An magis hic meus est animi, non aeris aestus, Captaque femineus pectora torret amor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 230)
quid tibi femineos coetus venatibus aptos enumerem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:169)
omnia feminea sunt ista libidine mota;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:227)
nec sua perpetuo contendant ilia risu, sed leve nescio quid femineumque sonent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:1)
discite femineo corpora ferre gradu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 60:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION