라틴어 문장 검색

nec singula membra peremptis sufficiunt populis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:257)
viduae, quibus ille maritos abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres insultantque alacres.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:260)
tunc animae, quas ille fero sub iure peremit, circumstant nigrique trahunt ad iudicis urnam infesto fremitu:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:272)
quis Punica gesta, quis vos, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset, quis lentum caneret Fabium, si iure perempto insultaret atrox famula Carthagine Maurus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:201)
"sperabam nullas trabeis Gildone perempto nasci posse moras.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:119)
atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:5)
Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 5:1)
Qui cum excrevit, nepotibus orbandus est, nisi si propter penuriam et calvitium loci summittuntur in propagines.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:3)
Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:1)
imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장4)
quin ipsum Tiberim nolle prorsus accolis fluviis orbatum minore gloria fluere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장8)
postremo ipsum devotionibus et veneno peremisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장6)
quibus adprensis 'patres conscripti, hos' inquit 'orbatos parente tradidi patruo ipsorum precatusque sum, quamquam esset illi propria suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret attolleret, sibique et posteris conformaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장11)
an illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장5)
adiacere corpora hominum quos vulnera, quos sitis peremerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION