라틴어 문장 검색

Ecce enim, ut ab illo ordiar tempore quod fuit optimis moribus, inter duo bella Punica ingenui, quid dicam ingenui, filii senatorum in ludum saltatorium commeabant et illic crotalia gestantes saltare discebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:3)
In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:1)
Nam quia seculum nostrum ab Ennio et omni bibliotheca vetere descivit, multa ignoramus, quae non laterent, si veterum lectio nobis esset familiaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:3)
Quem, formae confisa suae, Cleopatra sine ullis Tristis adit lacrimis, simulatum comta dolorem, Qua decuit, veluti laceros dispersa capillos, Et sic orsa loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:40)
Statius et totos in poenam ordire nepotes, id est omnes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1857)
sic ergo et 'macte' pro 'mactus'. quod autem 'esto' non addidit, ab antiquitate descivit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a5)
orsa pro dictis et fatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6321)
orsa refert coepta verba.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1241)
Tum Varro Tuae sunt nunc partes inquit qui ab antiquorum ratione desciscis et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:3)
Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 1:2)
et ego tamquam de integro ordiens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 1:2)
Proinde ordire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 7:5)
Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 18:1)
Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal - hinc enim est ordiendum - , ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque, quae conservantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 21:1)
et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION