라틴어 문장 검색

Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco, primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis, fritellaria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:4)
Incensiones illas loqueris quae per fulmina et fulgura apud India Orientales fiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:12)
Etenim Persae, Assyriae, Scythi (qui invasores erant) omnes orientales fuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:4)
atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa.
(불가타 성경, 판관기, 20장43)
Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장20)
Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: " Melius est mihi mori quam vivere "
(불가타 성경, 요나서, 4장8)
Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장8)
Nam dies nova splendescit ab ortu auroram demonstrans, que iam tenebras diuturne calamitatis attenuat iamque aure orientales crebrescunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 25:2)
Et cum radix humane propaginis principalis in oris orientalibus sit plantata, nec non ab inde ad utrunque latus per diffusos multipliciter palmites nostra sit extensa propago, demumque ad fines occidentales protracta, forte primitus tunc vel totius Europe flumina, vel saltim quedam, rationalia guctura potaverunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 50:2)
Qui autem sÏ dicunt a predictis finibus orientalem tenent, videlicet usque ad promuntorium illud Ytalie qua sinus Adriatici maris incipit, et Siciliam.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 56:2)
1. Transeuntes nunc humeros Apenini frondiferos levam Ytaliam contatim venemur ceu solemus, orientaliter ineuntes.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 126:1)
quidam pro eoa, id est orientalis, quia Solis filia traditur, accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3868)
nam illic metropolis fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1842)
Mare singulis diebus tam Lunaribus quàm Solaribus bis intumescere debere ac bis defluere patet per Corol. 19. Prop. LXVI. Lib. I. ut & aquae maximam altitudinem, in maribus profundis & liberis, appulsum Luminarium ad Meridianum loci minori quàm sex horarum spatio sequi, uti fit in Maris Atlantici & AEthiopici tractu toto orientali inter Galliam & Promontorium Bonae Spei, ut & in Maris Pacifici littore Chilensi & Peruviano:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:1)
In medio Mari aqua nequit ascendere nisi ad littus utrumque & orientale & occidentale simul descendat:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION