라틴어 문장 검색

Eodem quoque anno ille paganorum exercitus, qui in Orientalibus Anglis habitavit, pacem, quam cum Aelfredo rege pepigerat, opprobriose fregit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 72 75:1)
nam Earnulf orientales regiones Hreni fluminis, Hrothuulf quoque internam partem regni accepit, Oda etiam occidentale regnum, Beorngar et Witha Langobardiam, nec non et illas regiones, quae in illa parte montis sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:8)
Aliud quoque monasterium iuxta orientalem portam Sceftesburg, habitationi sanctimonialium habile, idem praefatus rex aedificari imperavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 98 103:1)
Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 1:1)
Hic ego ad nostros iuvenes convertor et quin, inquam, vos opici dicitis mihi quare quod ἅμαξαν Graeci vocant nos 'septentriones' vocamus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 5:1)
Non enimn satis est quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum quod 'septentriones' dicimus significet scire, inquam, id prolixius volo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 6:1)
Vulgus, inquit, grammaticorum 'septentriones' a solo numero stellarum dictum putat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 7:2)
Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum ἕμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis 'septentriones' , id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti 'triones' figurantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 10:1)
'exortum,' 'occasum,' 'meridiem,' 'septentriones.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 4:3)
Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 5:1)
Hi sunt igitur tres venti orientales:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 11:2)
Septentriones autem habent ob eandem causam unum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 16:1)
Partim autem sunt qui pro octo duodecim faciant, tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 19:1)
Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore caeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 5:1)
Is namque numerus, inquit, septentriones maiores minoresque in caelo facit, item vergilias, quas πλειάδασ Graeci vocant, facit etiam stellas quas alii ' erraticas,' P. Nigidius 'errones' appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION