라틴어 문장 검색

Quod si artificis alicujus ingenia et industriam explorare et contemplari quis cuperet, is non tantum materias rudes artis atque deinde opera perfecta conspicere desideraret, sed potius praesens esse cum artifex operatur et opus suum promovet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:6)
Ubi contra viri prudentes sacrificare quandoque invidiae ament, de industria interdum permittentes se vinci in rebus quae minus eius cordi sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:3)
Nihilominus illud verum est, potentiae ostentationem apertam et indissimulatam (modo absit arrogantia et gloria inanis) minore invidia laborare quam si callide et quasi furtim se notae subtrahat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:4)
Natalium splendor industriam plerunque minuit, atque qui minus est industrius alienae invidet diligentiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:8)
Mirabile certe est, in navigationibus ubi nihil aspici datur praeter coelum et pontum, conficere consuesse homines diaria, verum in peregrinationibus per terram, in quibus tot res occurrunt observandae, plerunque hoc omitti, ac si fortuita magis in codicillos mererentur referri quam quae de industria observantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:6)
Quod si tempus decurso solo res in peius ferat, prudentia vero et industria eas in melius restituere non contendant, quis tandem erit finis mali?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:8)
Maxima autem pars soli quod in hortos aut segetes convertitur horreis publicis assignetur, in quibus fruges reponantur et mensura certa distribuantur, ita tamen ut supersint nonnullae fundi portiones in quibus industria singulorum se exerceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:26)
Annon vides ficta illa pretia quibus gemmae et huiusmodi rariora aestimantur, et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis divitiarum magnarum videri possit?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:14)
Verum in genere, praeoptandi sunt principibus huiusmodi servi qui officio magis ducantur quam ambitione, quique negotia amplectantur et ament potius ex conscientia bona quam ex ostentatione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:11)
Tales etiam adhibe qui negotio cui praeficiuntur faveant, id enim industriam acuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:7)
Etenim nulla ostentatio sine comparatione sui est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:6)
Rursus, in existimatione doctrinae et literarum cuiuspiam, non volitabit fama illius per ora virum neque bene alata erit, sine plumis aliquibus ostentationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:21)
Excusationes enim decorae, concessiones tempestivae, quin et modestia ipsa bene temperata nihil aliud sunt quam ostentationis artes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:32)
Iram penitus extinguere velle ostentatio quaedam Stoicorum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:2)
Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces videretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION