라틴어 문장 검색

nova iura Cappadociae, nova Africae, ostentata magis quam mansura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장2)
igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
recitatae pro contione epistulae addidere fiduciam, quod submisse Caecina, velut offendere Vespasianum timens, ipsorum duces contemptim tamquam insultantes Vitellio scripsissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장13)
Adventu deinde duarum legionum, e quibus tertiam Dillius Aponianus, octavam Numisius Lupus ducebant, ostentare viris et militari vallo Veronam circumdare placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장1)
mox velamenta et infulas pro muris ostentant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장8)
in urbe ac sinu cavendum hostem, Iunios Antoniosque avos iactantem, qui se stirpe imperatoria comem ac magnificum militibus ostentet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장10)
Sed classem Misenensem (tantum civilibus discordiis etiam singulorum audacia valet) Claudius Faventinus centurio per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem traxit, fictis Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장1)
caput eius Vitellianis cohortibus ostentatum ne quam ultra spem foverent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장2)
vultus procul visentibus notabantur, Vitellii proiectus et degener, Sabinus non insultans et miseranti propior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장8)
ceterum ut quisque Vitellio fidus, ita pacem et condiciones abnuebant, discrimen ac dedecus ostentantes et fidem in libidine victoris.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장2)
quidam omnium id ducum consilium fuisse, ostentare potius urbi bellum quam inferre, quando validissimae cohortes a Vitellio descivissent, et abscisis omnibus praesidiis cessurus imperio videbatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장5)
una vox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti se tamen imperatorem eius fuisse respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장2)
longus deditorum ordo saeptus armatis per urbem incessit, nemo supplici vultu, sed tristes et truces et adversum plausus ac lasciviam insultantis vulgi immobiles.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장8)
quorum accusatores etiam si puniri non oporteat, ostentari non debere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장8)
circumferebantur signa vexillaque, ostentati etiam captivi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION