라틴어 문장 검색

triplici velaverat ostro surgentes etiamnum umeros et levia mater pectora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권243)
namque uritur alto corde, quod innumeri comites, quod regia cassis instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse nec palla volgare nitens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권217)
audio subitum post terga sonitum inmanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi uulgi indocti captis hostibus insultantis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:1)
Atque auro ac Tyrio deuotus uestiit ostro.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:9)
sed tu iam mitis, Apollo, prodigia indomitis merge sub aequoribus, et succensa sacris crepitet bene laurea flammis, omine quo felix et sacer annus erit.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 539)
Vbi satur sum, nulla crepitant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 556)
Quia pol clare crepito dentibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 668)
accedit huc chrysocolla, ostrum, armenium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장28)
Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissimam et excellentissimam habet praeter hos colores aspectus suavitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장1)
et quod ex concharum marinarum testis eximitur, ideo ostrum est vocitatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장8)
quem magnificis donis honoratum, Henrico imperatori Romanorum super omne aurum et argentum, super ostra et lapides pretiosos acceptum remisit, nihil dulcius et pretiosius videlicet in auro et argento, in ostro et lapidibus pretiosis arbitrans illi posse sufficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION