라틴어 문장 검색

quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 484:1)
sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant, sed castris adversus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 486:1)
pabulatores lignatoresque Romani in eam partem in qua colloquium futurum erat ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 314:1)
magnaque pars oppressa foret ni statio pabulatorum, sescenti equites, occurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 318:3)
et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:2)
haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 341:1)
inter mare et castra et ut idem aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum ducere iussus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 7:2)
T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, via quae Aquileiam fert duxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 8:1)
postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, aggrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 13:1)
cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos dividi praetor iussit, ut corona undique moenia aggressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec attinebat oppugnari nec poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 696:1)
miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 442)

SEARCH

MENU NAVIGATION