라틴어 문장 검색

hoc die crastini quom erus resciverit, mane castigabit eos bubulis exuviis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 118)
heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 15)
iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 24)
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 34)
non minus etiam Massiliae animadvertere possumus sine tegulis subacta cum paleis terra tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장20)
non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장2)
coaxationibus factis, si erit, filex, si non, palea substernatur, uti materies ab calcis vitiis defendatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장11)
Geras autem Chalcedonius de materia primum basim subiectis rotis fecit supraque compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent, qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장6)
percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis, circa tegatur machina tota.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장14)
plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 8:2)
Ianuario mense singulis fresi et aqua macerati ervi quaternos sextarios mixtos paleis dare convenit, vel lupini macerati modios, vel cicerculae maceratae semodios, et super haec affatim paleas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 4:2)
Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION