라틴어 문장 검색

Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:5)
Proinde aurum aes argentum ebur lignum et quaecumquae fabricandis idolis materia captatur quis in saeculo posuit nisi saeculi auctor deus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:2)
"carmina ni sint, Ex umero Pelopis non nituisset ebur."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 440)
quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)
dona ampla data quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 114:1)
spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
Vna opera ebur atramento candefacere postules.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3165)
Lepide dictum de atramento atque ebore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3167)
nam 'eburnus' facit ab eo quod est 'ebur', 'eboreus' ab eo quod est 'eboris'. 'collo' autem, id est de collo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 114)
ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 242:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION