라틴어 문장 검색

ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 679:1)
magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 680:1)
Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 558:2)
iis quoque quae darentur portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 49:2)
datum id cum toga praetexta et sella curuli ei flamonio esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 122:3)
dona ampla data quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 114:1)
tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 144:1)
iis triumviris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 508:2)
liberi nostri praetextis purpura togis utentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 90:2)
magistratibus in coloniis municipiisque, Romae infimo generi, magistris vicorum, togae praetextae habendae ius permittemus, nec ut vivi solum habeant tantum insigne, sed etiam ut cum eo crementur mortui:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 90:3)
cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, quin mittimus ambages?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 663:1)
ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 41:1)
et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 39:3)
non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent et militibus quos conscriptos haberent, diem quo Pisas convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 308:1)
Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION