라틴어 문장 검색

Quo nomine in Angliam missus est Iasper Pons Hispanus, papae commissarius, meliore iudicio electus quam fuerant illi qui nonnullis annis post in Germaniam a Leone papa missi sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:3)
Ita ut amplissimas pecuniarum summas intra hoc regnum Angliae in usum papae corrogaverit exiguo aut nullo scandalo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:5)
Verum, quo clarius elucesceret (ad populo satisfaciendum) pecuniam istam sacram fuisse, idem nuncius breve regi a papa detulit, per quod rex excitatus et summonitus fuit ut in persona propria bello sacro contra Turcam interesset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:9)
Quoniam papa (ex collicitudine patris univeralis), quasi sub oculis cernens successus et progressus magni illius fidei hostis, multas consultationes in conclavi, praesentibus legatis principum exterorum, circa bellum sacrum et generalem principum Christianorum in Turcam expeditionem suscipiendam habuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:10)
In quibus consultationibus decretum fuisset ut Hungari, Poloni, et Boemi Thraciam bello invaderent, Galli et Hispani Graeciam, papa vero (promptus ad se immolandum pro caussa Christiana) in persona et comitatum regis Angliae, Venetorum, et aliorum statuum qui mari pollerent navigaret cum classe potentissima per mare Mediterraneum usque ad Constantinopolim.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 3:11)
4. Huic papali legatione rex (de animo et consiliis papae bene informatus) responsum dedit magis solenne quam serium significans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:1)
Tempora autem quae Maria regina legitimationi favebant, credi volebant nullum fuisse carnalem cognitionem, non quod videri vellent absolutae papae potestati quicquam derogare, vel eo casu dispensandi, sed honoris tantum causa atque ut casus magis esset favorabilis et mollius laberetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:4)
Quin et Catharina ipsa novam a papa bullam procurari fecit ad matrimonium melius corroborandum cum clausula illa vel forsan cognitam quae in priore bulla comprehensa non erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:7)
12. Circa hoc tempus regem cupiditas incessit introducendi in familiam Lancastriae honores coelestes, unde papae Iulio supplicavit ut regem Henricum Sextum pro sancto canonizaret, inter alia argumento usus quod de rege ipso in regnum successuro tam clare vaticinatus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:1)
Generalis fuit opinio Iulium papam rem nimio pretio aestimasse, regemque noluisse eam tanti emere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:4)
Sed verisimilius est papam illum Iulium (qui honors sedis Romanae et actorum eius fuit studiosissimus), satis gnarum eundem Henricum ubique pro homine simplice et minus capaci habitum, metuisse ne honor is tali admissione vilesceret, nimirum si discrimen rite servatum non esset inter innocentes et sanctos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:5)
Attamen negotiis se quantum umquam alias impertitus est, ita tamen ut his infirmitatibus monitus magis serio de vita futura meditaretur et seipsum consecraret, potius quam Henricum Sextum, thesauris melius erogatis quam si dati essent papae Iulio.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:15)
Personarum ecclesiasticarum promotor, erga asylorum privilegia (quae tanta ei mala pepererant) non durus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:5)
Nobilitati suae aliquantum gravis fuit, et ad negotia sua potius ecclesiasticos et iurisconsultos evehebat, qui magis ad obsequium parati et apud populum minus gratiosi erant, quod quidem ut imperiose regnaret profuit, in tuto non item.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:3)
Vultus erat talis quae reverentiam incuteret, et aspectum viri ecclesiastici aliquantum referret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION