라틴어 문장 검색

imponendaque extrinsecus supra id quod dolet, lana succida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 6:5)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt, quies, abstinentia, lana circumdata, in jejuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:1)
Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana succida, vel spongia ex aceto, vel cataplasma, quod refrigeret:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 9:1)
Praeter haec circumdare primum oportet latus hapso lanae ;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 3:1)
alumen lana circumdatum, et ita appositum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXV De tenesmo. 2:7)
ex iisdem lana succida;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, II Quae vulnus glutinent. 1:2)
Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id juvetur, insuper circumdare lanam succidam ex aceto et oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 46:5)
deinde emplastrum supra dari, et super id succidam lanam:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:5)
Lanae succidae supervacuus usus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 68:3)
ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos imponi.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 12:6)
Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae humorem intus contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 4:8)
Si pulex intus est, compellendum eo lanae paulun est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 31:2)
Si non est sequutus, aliudve animal est, specillum lana involutum in resinam quam glutinosissimam, maximeque terebinthinam demittendum, idque in aurem conjiciendum, ibique vertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 31:4)
tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebinthinae conjiciatur, quod specillo quoque involuto lana fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 3:5)
Involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento tingendum, eoque ulcera implenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION