라틴어 문장 검색

parasitus cum ancilla.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3146)
Ne semper servus currens, iratus senex, Edax parasitus, sycophanta autem impudens, Avarus leno, assidue agendi sint mihi, Clamore summo, cum labore maximo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 026)
Videre egisse iam nescio quid cum sene.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 521)
Quia, primas partes qui aget, is erit Phormio Parasitus, per quem res agetur maxime, Voluntas vestra si ad poetam accesserit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 016)
Est parasitus quidam Phormio, Homo confidens;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2129)
PHORMIO,parasitus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오12)
animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:17)
mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum saeva caput Proserpina fugit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 285)
vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, vel quia turpe putant parere minoribus, et quae imberbes didicere senes perdenda fateri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 127)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
quae si semel uno de sene gustarit tecum partita lucellum, ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:22)
me sene quod dicam factum est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:23)
nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic, ut non homini patrocinemur, sed crimini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 67:1)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
itaque in fabulis iuvenum, senum, militum, matronarum gravior ingressus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 259:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION