라틴어 문장 검색

Limigantes ad loca migrare compulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius et pepercimus plurimis, et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem, quod eisdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 29:2)
Ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas affingens, dum in calamitosis stipendiis versaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 2:1)
Imitandus sit Tullius, cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse affirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 18:2)
Quibus adire propius ausis, defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant eisdem notos ingenuos Singarae captos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 4:1)
Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 14:1)
Cuius post abitum, bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publico cursu usu permisso, ad Orientem vehi tutius imperavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 22:1)
proinde nec iumento parcens nec militi, flagrante hieme die profectus, signis (ut dictum est), vetantibus plurimis, Tarsum urbem Cilicum nobilem introiit, cuius originem docuimus supra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 4:2)
hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia, ad labes delictorum immanium consurgebant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 4:2)
Interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse, in hoc loco legitur apud Tullium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 40:2)
Et correptus Fidustius ilico (namque aderat forte,) occulteque inductus, indice viso, nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus, rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario et Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 7:1)
Unde animadversum est recte hoc definitum, nullam esse crudeliorem sententiam ea, quae est (cum parcere videtur) asperior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 22:2)
Theodosius nullique adeuntium parcens, mundiore victu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum vicinis proelio levi sublatis, ad municipium properavit . . . ense:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 37:1)
Cumque intra cancellorum venerint saepta, et agi coeperint alicuius fortunae vel salus, atque laborari debeat ut ab insonte gladius vel calamitosa detrimenta pellantur, corrugatis hinc inde frontibus brachiisque histrionico gestu formatis, ut contionaria Gracchi fistula sola post occipitium desit, consistitur altrinsecus diu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 19:2)
Valentinianus vero tamquam auribus cera illitis ignorabat, indifferenter quidem lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur, parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda compendia comperisset, quae nimium sero tali didicit casu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 7:2)
Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebei Marius dedisset et Cinna, ita vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus, qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION