라틴어 문장 검색

quis enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate de amplitudine contendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 1:2)
templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:3)
id egit ut amicos observantia, rem parsimonia retineret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:6)
ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 2:4)
sunt enim pleraque apta huius ipsius oratoris de quo loquor parsimoniae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 2:1)
non intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:2)
amplitudinem animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:2)
civitates quaedam universae more doctae parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:1)
Et manifestum est per proportionem superiorem, quod quantitas aquae dato tempore defluentis erit ut amplitudo foraminis per quod defluit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 56:6)
Et propterea aqua defluens erit ut amplitudo spatii per quod transit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 56:11)
Vides ut statuas signa picturas, hominum denique multorumque animalium formas, arborum etiam, si modo sint decorae, nihil magis quam amplitudo commendet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 5:1)
praeterea causae amplitudo auctaque dilatione exspectatio et fama, insitumque mortalibus studium magna et inusitata noscendi, omnes undique exciverat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 10:3)
'Studiosi tres', in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 5:1)
Tanta erat parsimonia temporis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 13:1)
An merito, scies cum legeris librum, cuius amplitudo non sinit me longiore epistula praeloqui.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION