라틴어 문장 검색

primum, quod in explorandis seminibus nemo adhibet diligentiam, et ideo pessimi generis plerique vineta conserunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 4:4)
At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:1)
de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 3:2)
Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 4:3)
Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiae exhiberi posse non adfirmaverim;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:5)
Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,ut novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur et veteres decidantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:3)
In scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut robusta et nitida fiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 13:3)
Sed non proderit cibis3 satiari pecora, nisi omnis adhibeatur 4 diligentia, ut salubri sint corpore, viresque conservent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 1:1)
Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniet aperire alvos, et depurgare quidquid immundi est, diligentiaque curare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 13:1)
ventris et ganeae paratus adsiduis sermonibus vulgati fecerant curam ne princeps antiquae parsimoniae durius adverteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장3)
cur ergo olim parsimonia pollebat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장8)
simul novi homines e municipiis et coloniis atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent, mansit tamen prior animus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장8)
quin infecunditati terrarum aut asperis maris obviam iit, quantum impendio diligentiaque poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장10)
ea prima Tiberio erga pecuniam alienam diligentia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장2)
et fixum est publico senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION