라틴어 문장 검색

Amor socialis est indicium authentici progressus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:4)
“Ut humanior societas reddatur, quoad personam dignior, oportet amorem iterum aestimare in vita sociali – in ambitu politico, oeconomico et culturali – illo in constanti summaque norma agendi posito”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:5)
Hoc in rerum contextu, una cum parvorum cotidianorum gestuum praestantia, amor socialis movet nos ad cogitandum de magnis inceptis quae efficaciter contineant degradationem ambitalem et alant rerum curandarum culturam quae cunctam imbuat societatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:6)
Cum quis Dei vocationem agnoscit ut una cum aliis hos sociales processus moderetur, recordari debet hoc partem esse suae spiritalitatis, exercitationem esse caritatis atque hoc modo ad maturitatem pervenire et sanctificari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:7)
Circum eos progrediuntur vel recuperantur vincula et oritur novus ordo socialis localis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 294:3)
Per individualisticam et angustam cognitionis opinationem mediationis sensus intellegi non potest, facultas haec alterius visionis participandae, scientia communicata quae ad ipsam amoris scientiam spectat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:10)
Haec certa veritas hodie una videtur, una cum aliis participanda, una quae agitari ac simul recipi potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:4)
Magna veritas, veritas nempe quae personalem socialemque vitam explicat, suspiciose cernitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:6)
Hoc in rerum prospectu intellegitur religionis coniunctionem cum veritate deleri velle, quoniam haec coniunctio in erroris fanatici fundamento ponitur, qui illum opprimere vult qui propriam opinionem non participat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:9)
Participat tunc humilitas theologiam, quae sinit « tangi » a Deo, ut coram mysterio suos fines agnoscat atque inquirat propria rationis disciplina investigabiles huius Mysterii divitias.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:10)
Theologia porro participat formam ecclesialem fidei;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:1)
Lux Iesu splendet, veluti in speculo, in vultu christianorum et ita diffunditur, ita ad nos pervenit, ut etiam nos hanc visionem participare possimus et aliis transmittere eius lucem, sicut in Paschatis liturgia lux cerei alias innumeras accendit candelas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:12)
De nobis ipsis cognitio fieri potest solummodo cum memoriam maiorem participamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:14)
Denique fides una est, quoniam ab universa Ecclesia participatur, quae est unum corpus et unus Spiritus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:1)
54. Recepta et in familia penitus perspecta, fides lumen fit ad omnes sociales relationes illuminandas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION