라틴어 문장 검색

Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장22)
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장23)
poematorum vero [carminum] metra et pedes ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas [versuum] pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말7)
ita partes cybica ratione facientes intercapedinibus levant actorum pronuntiationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말18)
nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 398:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION