라틴어 문장 검색

temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquae nam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi et taciti motus hunc possint ferre laborem, an divinitus aeterna donata salute perpetuo possint aevi labentia tractu inmensi validas aevi contemnere viris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:5)
profluvium porro qui taetri sanguinis acre exierat, tamen in nervos huic morbus et artus ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:1)
Paulo post Numa in honorem inparis numeri, secretum hoc et ante Pythagoram parturiente natura, unum adiecit diem quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis praeter unum Februarium inpar numerus servaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 5:1)
sparguntur angues velut in scena parturientes furorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:3)
Lucina a parturientibus invocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est accelerando partu salutare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 27:2)
sane nata Diana parturienti Apollinem matri dicitur praebuisse obstetricis officium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7311)
unde cum Diana sit virgo, tamen a parturientibus invocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7312)
Ennius Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum degit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7635)
sciendum tamen hoc esse vitiosum, monosyllabo finiri versum, nisi forte ipso monosyllabo minora explicentur animalia, ut parturient montes, nascetur ridiculus mus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 833)
nam 'parturiunt' de pomiferis dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 562)
prior enim genita parturienti matri Apol- linem tulisse auxilium dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 105)
Horatius "albus ut obscuro deterget nubila caelo saepe notus neque parturit imbres perpetuos".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4602)
vere tument terrae et genitalia s. p. Asper sim- pliciter accipit, ut 'terrae' nominativus pluralis sit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3241)
'genitalia' autem dicimus 'semina', quibus aliquid procreatur et gignitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3244)
Sallustius "venti per cava terrae citati", Lucanus "quaerentem erumpere ventum credidit". alii aquam dicunt genitalem sub terris moveri et eas simul concutere, sicut vas aquae, ut dicit Lucretius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4793)

SEARCH

MENU NAVIGATION