라틴어 문장 검색

Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:2)
Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:2)
Plantae autem in oliveto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum, laetis et humidis verno tempore, paulo antequam germinent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 6:3)
Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquam vere, gemmantibus frutectis, eum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 6:1)
sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius aditet aviarius, qui subinde debet speculari aut incubantes aut parturientes fetus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:5)
Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, eaque subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 3:1)
maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:1)
Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses prodigium Romae factum publice, quo denuntiabatur, regem p(opulo) R(omano) naturam parturire;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 3:1)
inter cetera cantauit Canac[h]en parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:2)
sed velut fecunda vallis concipite ac viride germinetis, viride dico fructiferum vere pacis;
(단테 알리기에리, Epistolae 29:4)
Ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:14)
Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:4)
Paulo post Numa in honorem inparis numeri, secretum hoc et ante Pythagoram parturiente natura, unum adiecit diem quem Ianuario dedit, ut tam in anno quam in mensibus singulis praeter unum Februarium inpar numerus servaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 5:1)
sparguntur angues velut in scena parturientes furorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:3)
Lucina a parturientibus invocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est accelerando partu salutare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION