라틴어 문장 검색

Perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutas est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 33:1)
sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 9:4)
Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis eam loco diligi colique.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 13:1)
Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu praecipites recidebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 16:1)
Macedonas non beluarum modo, sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 14:2)
Itaque rursus - nam parumper, quibus imperatum erat, dubitaverant - mergi in amnem, sicut vincti erant, iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 3:1)
Iam equestre agmen movebatur, et pedites subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam expectantes parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias - quippe pro equitibus planities erat - , ceterum veriti, ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 16:1)
vox inde repens ut perculit urbem, adclinem scopulo inveniunt miserentque foventque
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 99:2)
hic lecto comitum de robore siquem perculerit vicina lues, ne defice casus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 615:1)
idem Amyci certe viso timor omnibus antro, perculerat;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 678:1)
illa parumper virgineo cunctata metu sic orsa vicissim:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 416:2)
fulsit ab invita numen procul, et pavor artus protinus atque ingens Aeetida perculit horror.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 503:1)
lilia per vernos lucent velut alba colores praecipue, quis vita brevis totusque parumper
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 515:1)
ipse incertus adhuc, tenebris te protinus illis involvi flammisque velim, durare parumper
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 77:1)
at trepida et medios inter deserta parentes virgo silet nec fixa solo servare parumper
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION