라틴어 문장 검색

Post exactam hiemem in ipso sancto quadragesimali ieiunio paucis ante sanctum pascha diebus Aquisgrani terrae motus noctu factus ventusque tam vehemens coortus, ut non solum humiliores domos, verum etiam ipsam sanctae Dei genitricis basilicam, quam capellam vocant, tegulis plumbeis tectam non modica denudaret parte.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 335:2)
Post sanctum itaque pascha inchoatur tributum persolvi.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:2)
Sed die lunae ante pascha contigit nobis malum tale, quod inrecuperabile est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:1)
Post pascha Domini Fulcho archiepiscopus et Heribertus comes assumentes Karolum regem cum omni exercitu disponunt [ire] contra Odonem regem, veneruntque contra eos Richardus, Willelmus et Hadamarus, habueruntque exercitum copiosum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:5)
Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:12)
Denique post pascha adunato exercitu Odo rex disponit ire Remis contra Karolum eiusque fidelibus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:1)
Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:10)
Karolus vero Hundeum ad se deductum Duninio monasterio in pascha eum de sacro fonte suscepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:5)
Inde regressus rediit ad Regenesburg et nativitatem Domini ac pascha ibidem celebravit vita prospera.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 10:3)
Necnon et eodem anno Aethelwulfus, Occidentalium Saxonum rex, post Pascha filiam suam Burgredo Merciorum regi in villa regia, quae dicitur Cippanhamme, nuptiis regaliter factis, ad reginam dedit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:2)
Et eodem anno post Pascha Aethered rex praefatus, regno quinque annis per multas tribulationes strenue atque honorabiliter cum bona fama gubernato, viam universitatis adiens, in Winburnan monasterio sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 41 44:1)
Eodem anno post Pascha Aelfred rex cum paucis fecit arcem in loco, qui dicitur Aethelingaeg, et de ipsa arce semper cum fassellis Summurtunensis contra paganos infatigabiliter rebellavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:1)
Iterumque in septima hebdomada post Pascha ad Petram Aegbryhta, quae est in orientali parte saltus, qui dicitur Seluudu, Latine autem 'sylva magna,' Britannice 'Coit Maur,' equitavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:2)
Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili caritate et nunc per has preces volo.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:8)
Audivi autem causam eius, cum centum dies essent ad dominicum paschae, qui futurus est VIII Id.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION