라틴어 문장 검색

sed hiberna iam praeparans vias commeatibus subvehendis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deversari portantes commeatus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 117:1)
in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 263:1)
hinc praesidio imposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 305:1)
nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 311:2)
Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장5)
horrea, fenilia, farraria, pistrina extra villam facienda videntur, ut ab ignis periculo sint villae tutiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장31)
hinc decies deni rediguntur in horrea fructus, horrea nocturno non umquam obnoxia furi, nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam fraude resignantur;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2366)
Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei et hanc curam pavi-mentorum et parietum probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION