라틴어 문장 검색

Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa vestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장21)
Auctoresque medici sunt vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae patefacto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장11)
Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장24)
Si vero plus est, per quod telo revertendum quam quod perrumpendum est, iamque venas nervosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장8)
plumbea glans aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장38)
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장48)
ubi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장5)
abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장44)
Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장9)
Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장11)
Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci vocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo revolvuntur, quia calculus iter, cum vi promitur, facit, nisi accipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장53)
Cum vero ea patefacta est, in conspectum calculus venit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장57)
Quocumque autem modo cervix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem vi admota.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장85)
At si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장8)
tum patefacta vena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION