라틴어 문장 검색

nec similis Laias patefecit gloria portas post Numidas Mario, post classica Martis Eoi Pompeio.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:22)
tum caules et pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:5)
quem secutus Vergilius tutari semina et muniri sic praecipit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:2)
Nam et qua procedunt, nonnunquam patefaciendae sunt,et multo magis a tergo, quia subinde curantur examina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:3)
quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 13:2)
Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 5:1)
auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장3)
Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro viam patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장8)
illic signa et aquilam amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장9)
eius filius Artaxias, memoria patris nobis infensus, Arsacidarum vi seque regnumque tutatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장3)
seque pulsum, ut locus rebus novis patefieret, curam exercitus eadem fide qua tenuerit repetivisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장2)
dein tormentis servorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi a quo aqua atque igni arcebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장2)
quod tunc patefecit in senatu, laudatis in se officiis et incusato M. Lollio, quem auctorem Gaio Caesari pravitatis et discordiarum arguebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장5)
percensuitque cursim numerum legionum et quas provincias tutarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장7)
ordo alioqui sceleris per Apicatam Seiani proditus tormentis Eudemi ac Lygdi patefactus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION