라틴어 문장 검색

Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 8:2)
Alii putant eundem Priscum, cum is statum civium sollertia providi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 11:1)
Et liquidi simul ignis pro puro vel lucio seu pro effuso et abundanti, nisi prior hoc epitheto Lucretius usus fuisset in sexto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 4:2)
585 Cadunt patricii;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권21)
Sic illa profecto Sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus Patricia cervice movet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:40)
Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli, 'Scribe aliquid magnum:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVII1)
Sedere primo solitus in gradu semper Tunc, cum liceret occupare, Nanneius Bis excitatus terque transtulit castra, Et inter ipsas paene tertius sellas Post Gaiumque Luciumque consedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIV1)
Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene, Sed domus in vico, Laelia, patricio, Deque coloratis numquam lita mater Etruscis, Durus Aricina de regione pater;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVIII1)
et bene post conditam civitatem addidit 'iura' et 'magistratus' 'sanctumque senatum'. legitur apud quosdam, Brutum eos qui se in eiciendis regibus iuvissent legisse in consilium, eumque ordinem senatum appellatum, quod una sensissent, quod patricii essent, patres conscriptos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4263)
alii tradunt resignare vetuste ita dictum, ut nos adsignare dicimus pro damno, ut est apud Catonem in Lucium Furium de aqua quod attinet ad salinatores aerarios cui curam vectigalium resignantur et idem in oratione 'ne spolia figantur nisi de hoste capta' sed tum ubi ludi misi sunt revertantur resignatis vectigalibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2447)
quidam 'capessere' pro 'ire' accipiunt, ut Titinius Lucius domum se capessit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3466)
lectosque sacrabo alma viros quia nisi patricii non fiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 731)
Lucium Antonium in Perusia, Tusciae civitate;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8326)
nam volens ostendere antiquos maiores eius consulares fuisse, vicinos vero ignavissimos, Sullam autem florentissimum, ait igitur Sulla patriciae gentis fuit, familia iam extincta maiorum ignavia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 60113)
Lucii Tarquinii filium, quem ob hoc pater aurea bulla praetextaque donavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5875)

SEARCH

MENU NAVIGATION