라틴어 문장 검색

ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 827)
Postquam exploratum satis est loca nulla labare, depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens, natumque amplexa volucrem arma manusque meae, mea, nate, potentia, dixit, illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:2)
fulva coma est longaeque manus, et maxima toto corpore, et incedit vel Iove digna soror, aut cum Dulichias Pallas spatiatur ad aras, Gorgonis anguiferae pectus operta comis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 25)
"Mi coniux (quod tibi prorsus ab alio dici non licebit) etsi pectori tuo iam perimitur nostri memoria, vel acerbae mortis meae casus foedus caritatis intercidit, quovis alio felicius maritare, modo ne in Thrasylli manum sacrilegam convenias, neve sermonem conferas nec mensam accumbas nec toro acquiescas."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:55)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest, vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi, nec numeris nectere verba iuvat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 213)
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento, excussit tandem sibi se;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 69:1)
sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro, induet infelix arma coacta dolor, sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, nostra suas istinc porriget ira manus, omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit, et sola est patria poena carere mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 93)
fulmineus Dorylas, quem regibus ardens aequabat virtus, Martisque e semine Theron terrigenas confisus avos, nec vertere cuiquam frena secundus Halys, sed tune pedes occubat arvis, Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo, Bacche, genus, quorum ut subitis exterrita fatis agmina turbatam vidit laxare catervam, quae duo sola manu gestans adelinia monti fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit, mox in plana libens, nudo ne in pectore tela inciderent, saltu praeceps defertur et orbem, quem procul oppresso vidit Therone volutum, corripuit, tergoque et vertice tegmina nota saeptus et hostili propugnans pectora parma constitit, inde iterum densi glomerantur in unum Ogygidae firmantque gradum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권231)
"Tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consaviat, atque sic ad illum Licet tu inquit Domine fili, nunquam mihi concessu deum decretum servaris honorem, sed istud pectus meum, quo leges elementorum et vices siderum disponuntur, convulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaveris casibus, contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris, in serpentes, in ignes, in feras, in aves et gregalia pecua serenos vultus meos sordide reformando;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:165)
Christe, graves hominum semper miserate labores, qui patria virtute cluis propriaque, Sed una, (unum namque Deum colimus de nomine utroque, non tamen et solum, quia tu Deus ex Patre, Christe,) dissere, rex noster, quo milite pellere culpas mens armata queat nostri de pectoris antro, exoritur quotiens turbatis sensibus intus seditio atque animam morborum rixa fatigat, quod tunc praesidium pro libertate tuenda quaeve acies furiis inter praecordia mixtis obsistat meliore manu.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 11)
Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates, fidenter domino suam operam navaturus, tendebat ad moenia, cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista, filium eius primae pubis adulescentem, lateri paterno haerentem, thorace cum pectore perforato perfodit, proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 7:1)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras, si quid Apellei gaudent animasse colores, si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo, aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis, ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum, quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis, expers curarum atque animum virtute quieta compositus semperque tuus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis28)
hic armata manus, Curetas nomine Grai quos memorant, Phrygias inter si forte catervas ludunt in numerumque exultant sanguine laeti terrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, cum pueri circum puerum pernice chorea [armat et in numerum pernice chorea] armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore volnus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION